Welcome to Diwana Trading

Spes mea a iuventute mea, ubi mihi eras et quo recesseras? an vero non tu feceras me, et discreveras me a quadrupedibus, et volatibus caeli sapientiorem me feceras? et ambulabam per tenebras et lubricum, et quaerebam te foris a me, et non inveniebam deum cordis mei; et veneram in profundum maris et diffidebam et desperabam de inventione veri. iam venerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens, et in periculis omnibus de te secura. nam et per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi viatores, cum perturbantur, consolari solent

Itaque cum ad memorias sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panem et merum adtulisset, atque ab ostiario prohiberetur: ubi hoc episcopum vetuisse cognovit, tam pie atque oboedienter amplexa est, ut ipse mirarer, quam facile accusatrix potius consuetudinis suae quam disceptatrix illius prohibitionis effecta sit non enim obsidebat spiritum eius vinulentia eamque stimulabat in odium veri amor vini, sicut